- ARVIRAGUS
- ARVIRAGUSBritanniae Rex. Iuvenal. Sat. 4. v. 127.--- --- Aut de temone BritannoExcidet Arviragus.Hic Iosepho Arimataeo, qui sive casu, sive consiliô, cum non parvo comiratu, in Britanniam, sub Nerone venerat, circa A. C. 60. ad oppidum Vuelium parum rerrae, ad inhabitandum, concessit: hodie templum et coenobium Benedictinorum locusque Glasconia dicitur, teste Polydor. Virgiliô l. 1. et 2. Hist. Sicque benignitate Regis huius, Britannia prima provinciarum omnium publice Euangelium recepit. Idem.Dignus commendet quem Fama nepotibus et quiA grata laudes posteritate ferat.Et benedixit Deus buic Regi in posteris quoque. Ei enim fil. Marius successit, Pictorum victor A. C. 70. Hunc fil. Coylus excepit A. C. 93. per annos 45. Huius fil. Lucius, impetratis ab Eleutherio Episcopo Romano Euangelii praeconibus, cum tota familia regia populoque universo baptizatus est, A. C. 177. Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.